Rozmiar: 15909 bajtów

- 22 -

1292, August 17.

In nomine domini amen. Vite perhennis gloria qua mira benignitas conditoris omnium coronat aciem civium supernorum. a redemptis precio sanguinis fusi de precioso corpore redemptoris, meritorum debet aquirj virtute, inter que illud grande esse dinoscitur quod piis locis prestantur subsidia, in quibus magestas altissimi collaudatur. Nos igitur Kasymirus dei gracia dux Bytomensis ad noticiam tam presencium quam eciam futurorum devenire cupimus, quod habita bona deliberacioue et communicato eciam consilio baronum nostrorum, ad honorem omnipotentis dei et intemerate virginis Marie necnon omnium sanctorum, pro remedio peccatorum nostrorum quamvis sponte. tamen nos hoc egisse ex debito estimamus, araturam villanorum de Mac... ochir et de Dobroslauiz quam qmetones dictarum villarum nobis more incolarum terre arare solebant, Abati de Ruda et toto conventui ibidem perpetuo libere assignamus. adicientes eciam hoc ut de cetero nullus ministerialium vel successorum nostrorum dictos villanos pro dicta aratura inpulsare audeat, sed dicta aratura ad fratrum predictorum usus ubicumque preceperint convertatur, et insuper nostrj successores hanc donacionem inviolabiliter et firmiter observabunt. Qui autem hanc nostram donacionem tam piam et tam devotam violaverit, coram summo iudice in extremo examine nobis reddat racionem. Et ne huiusmodi donacionem invidia sive tractus temporum valeant inpedire, presentem paginam super ipsa conscribi precepimus et sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum in octava beatj Laurencij martiris, Anno domini M°.CC°. nonagesimo secundo presentibus testibus subscriptis, Domino Ieschone castellano de Bytom, Domino Nycolao castellano de Thost, Domino Grmyslao castellano de Chosle, Domino Cristino subcamerario, Ieschone Thesaurario et Paulo cognominato Colenda et aliis quam pluribus.

Kleiner Siegelrest an grünen Seidenfaden.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów